LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 9.1

lat augustine stoa011 perseus lat2

I. Numquam aeque quisquam facie cuilibet innotuit quam mihi tuorum in domino studiorum quieta laetitia et vere exercitatio liberalis. Quamquam ergo percupiam omnino te nosse, tamen exiguum quiddam tui minus habeo, praesentiam videlicet corporis. Quam ipsam etiam, posteaquam te beatis-simus nunc episcopus tunc vero iam episcopatu dignus frater Alypius vidit remeansque a me visus est, negare non possum magna ex parte mihi esse relatu eius inpressam et ante reditum, cum te ille ibi videbat, ego videbam sed oculis eius. Non enim animo me atque illum sed corpore duos, qui noverit, dixerit, concordia dum taxat et familiaritate fidissima, non meritis, quibus ille antecellit. Quia ergo me primitus communione spiritus:, quo in unum nitimur, deinde illius ex ore iam diligis, nequaquam inpudenter quasi aliquis ignotus commendo germanitati tuae fratrem Profuturum, quem nostris conatibus, deinde adiu- torio tuo, vere profuturum speramus, nisi forte quod talis est, ut ipse tibi per eum fiam commendatior quam ille per me. Hactenus fortasse scribere debuerim, si esse vellem epistularum sollemnium more contentus. Sed scatet animus in loquelas communicandas tecum de studiis nostris quae habemus in Christo Iesu domino nostro, qui nobis multas utilitates et viatica quaedam demonstrati a se itineris etiam per tuam caritatem non mediocriter ministrare dignatur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable