LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 9.2

lat augustine stoa011 perseus lat2

II. Petimus ergo et nobiscum petit omnis Africa-narum ecclesiarum studiosa societas, ut interpretandis eorum libris qui graece scripturas nostras quam optime tractaverunt, curam atque operam inpendere non graveris. Potes enim efficere, ut nos quoque habeamus tales illos viros et unum potissimum, quem tu libentius in tuis litteris sonas. De vertendis autem in linguam latinam sanctis litteris canonicis laborare te nollem, nisi eo modo quo Iob interpretatus es, ut signis adhibitis, quid inter hanc tuam et LXX, quorum est gravissima auctoritas, interpretationem distet, appareat. Satis autem nequeo mirari si aliquid adhuc in hebraeis exemplaribus invenitur, quod tot interpretes illius linguae peritissimos fugerit. Omitto enim LXX, de quorum vel consilii vel spiritus maiore concordia quam si unus homo esset, non audeo in aliquam partem certam ferre sententiam, nisi quod eis praeminentem auctoritatem in hoc munere sine controversia tribuendam existimo. Illi me plus movent. qui, cum posteriores interpretarentur et verborum locutionumque hebraearum viam atque regulas mordacius, ut fertur, tenerent, non solum inter se non consenserunt, sed etiam reliquerunt multa, quae tanto post eruenda et prodenda remanerent. Si enim obscura sunt, te quoque in eis falli posse creditur; si manifesta, illos in eis falli potuisse non creditur. Huius igitur rei pro tua caritate expositis causis certum me facias obsecraverim.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable