LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 9.5

lat augustine stoa011 perseus lat2

Et ego quidem qualibuscumque viribus quas dominus suggerit, omnia illa testimonia quae adhibita sunt adstruendae utilitati mendacii, aliter oportere intellegi ostenderem, ut ubique eorum firma veritas doceretur. Quam enim testimonia mendacia esse non debent, tam non debent favere mendacio. Sed hoc intellegentiae relinquo tuae. Admota enim lectioni diligentiore consideratione, multo id fortasse facilius videbis quam ego. Ad hanc autem considerationem coget te pietas, qua cognoscis fluctuare auctoritatem divinarum scripturarum, ut in eis quod vult quisque credat, quod non vult non credat, si semel fuerit persuasum aliqua illos viros per quos nobis haec ministrata sunt, in scripturis suis officiose potuisse mentiri, nisi forte regulas quasdam daturus es, quibus noverimus ubi oporteat mentiri et ubi non oporteat. Quod si fieri potest, nullo modo mendacibus dubiisque rationibus id explices quaeso, nec me onerosum aut inpudentem iudices per humanitatem veracissimam domini nostri. Nam ut non dicam nulla, certe non magna culpa meus error veritati favet, si recte in te potest veritas favere mendacio.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable