LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 9.6

lat augustine stoa011 perseus lat2

IV. Multa alia cum sincerissimo corde tuo loqui cuperem et de christiano studio conferre, sed huic desiderio meo nulla epistula sat est. Uberius id possum per fratrem quem miscendum et alendum dulcibus atque utilibus sermocinationibus tuis misisse me gaudeo. Et tamen, quantum vellem, nec ipse, quod eius pace dixerim, forsitan capit. Quamquam nihilo me illi praetulerim; ego enim me fateor tui capaciorem, sed ipsum video fieri pleniorem, quo me sine dubitatione antecellit. Et posteaquam redierit, quod domino adiuvante prosperatum iri spero, cum eius pectoris abs te cumulati particeps fuero, non est impleturus quod in me adhuc vacuum erit atque avidum sensorum tuorum. Ita fiet, ut ego etiam tunc egentior sim, ille copiosior. Sane idem frater aliqua scripta nostra fert secum. Quibus legendis si dignationem adhibueris, etiam sinceram fraternamque severitatem adhibeas quaeso. Non enim aliter intellego, quod scriptum est: Emendabit me iustus in misericordia ei arguet me; oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum, nisi quia magis amat obiurgator sanans quam adulator unguens caput. Ego autem difficillime bonus iudex lego, quod scripserim, sed aut timidior recto aut cupidior. Video etiam interdum vitia mea, sed haec malo audire a melioribus, ne, cum me recte fortasse reprehendero, rursus mihi blandiar et meticulosam potius mihi videar in me quam iustam tulisse sententiam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable