Passage
Ausonius, Cento Nuptialis praef.pr.p2
lat ausonius stoa003 perseus lat2
Centonem vocant, qui primi hac concinnatione luserunt. solae memoriae negotium sparsa colligere et integrare lacerata, quod ridere magis quam laudare possis, pro quo, si per sigillaria in auctione veniret, neque Afranius naucum daret, neque ciccum suum Plautus offerret, piget enim Vergiliani carminis dignitatem tam ioculari dehonestasse materia, sed quid facerem? iussum erat: quodque est potentissimum imperandi genus, rogabat, qui iubere poterat, sanctus imperator Valentinianus, vir meo iudicio eruditus, nuptias quondam eiusmodi ludo descripserat, aptis equidem versibus et compositione festiva. experiri deinde volens, quantum nostra contentione praecelleret, simile nos de eodem concinnare praecepit, quam scrupulosum hoc mihi fuerit, intellege: neque ante-ferri volebam neque posthaberi, cum aliorum quoque iudicio detegenda esset adulatio inepta, si cederem, insolentia, si ut aemulus eminerem. suscepi igitur similis recusanti feliciterque et obnoxius gratiam tenui nec victor offendi. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable