LOGOI

Passage

Ausonius, Cento Nuptialis praef.pr.p4

lat ausonius stoa003 perseus lat2

Et si pateris, ut doceam docendus ipse, cento quid sit, absolvam. variis de locis sensibusque diversis quaedam carminis structura solidatur, in unum versum ut coeant aut caesi duo aut unus et sequens <medius> cum medio, nam duos iunctim locare ineptum est, et tres una serie merae nugae. diffinduntur autem per caesuras omnes, quas recipit versus heroicus, convenire ut possit aut penthemimeris cum reliquo anapaestico, aut trochaice cum posteriore segmento, aut septem semipedes cum anapaestico chorico, aut <ponatur> post dactylum atque semipedem quidquid restat hexametro: simile ut dicas ludicro, quod Graeci ostomachion vocavere. ossicula ea sunt: ad summam quattuordecim figuras geometricas habent, sunt enim aequaliter triquetra vel extentis lineis vel eiusdem frontis, vel rectis1 angulis vel obliquis: isoscele ipsi vel isopleura vocant, orthogonia quoque et scalena. harum verticularum ariis coagmentis simulantur species mille formarum: helephantus belua aut aper bestia, anser volans et mirmillo in armis, subsidens venator et latrans canis, quin et turris et cantharus et alia huiusmodi innumerabilium figurarum, quae alius alio scientius variegant. sed peritorum concinnatio miraculum est, imperitorum iunctura ridiculum, quo praedicto scies, quod ego posteriorem imitatus sum. Hoc ergo centonis opusculum ut ille ludus tractatur, pari modo sensus diversi ut congruant, adoptiva quae sunt, ut cognata videantur, aliena ne interluceant: arcessita ne vim redarguant, densa ne supra modum protuberent, hiulca ne pateant. quae si omnia ita tibi videbuntur, ut praeceptum est, dices me composuisse centonem, et quia sub imperatore meo tum merui, procedere mihi inter frequentes stipendium iubebis: sin aliter, aere dirutum 1 facies, ut cumulo carminis in fiscum suum redacto redeant versus, unde venerunt, vale.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable