Passage
Ausonius, Epistularum 7.p2
lat ausonius stoa011 perseus lat2
Vide, mi Paule, quam ineptum lacessieris in verbis rudem, in eloquendo hiulcum, a propositis discrepantem, in versibus concinnationis expertem, in ea villando nec natura venustum nec arte conditum, diluti salis, fellis ignavi, nec de mimo planipedem nec de comoediis histrionem, ac nisi haec a nobis missa ipse lecturus esses, etiam de pronuntiatione rideres. nunc commodiore fato sunt, quod, licet apud nos genuina, aput te erunt adoptiva. Vinum eum biiugo parabo plaustro primo tempore Santonos vehendum, ovum tu quoque - passeris marini, quod nunc promus ait procul relictum in fundo patriae Bigerritanae.