Passage
Ausonius, Griphus Ternarii numeri pr.p1
lat ausonius stoa015 perseus lat2
Latebat inter nugas meas libellus ignobilis; utinamque latuisset neque indicio suo tamquam sorex periret, hunc ego cum velut gallinaceus Euclionis situ chartei pulveris eruissem, excussum relegi atque ut avidus faenerator inprobum nummum malui occupare quam condere, dein cogitans mecum, non illud Catullianum, cui dono lepidum novum libellum, set ἀμουσότερον et verius: cui dono inlepidum, rudem libellum, non diu quaesivi, tu enim occurristi, quem ego, si mihi potestas sit ex omnibus deligendi, unum semper elegerim. misi itaque ad te haec frivola gerris Siculis vaniora, ut, cum agis nihil, haec legas et, ne nihil agas, defendas. igitur iste nugator libellus iam diu secreta quidem, sed vulgi lectione laceratus perveniet tandem in manus tuas. quem tu aut ut Aesculapius redintegrabis ad vitam, aut ut Plato iuvante Vulcano liberabis infamia, si pervenire non debet ad famam. Fuit autem ineptiolae huius ista materia, in expeditione, quod tempus, ut scis, licentiae militaris est, super mensam meam facta est invitatio, non illa de Rubrii convivio, ut Graeco more biberetur,1 set illa de Flacci ecloga, in qua propter mediam noctem et novam lunam et Murenae auguratum ternos ter cyathos attonitus petit vates. hunc locum de ternario numero illico nostra illa poetica scabies coepit exculpere: cuius morbi quoniam facile contagium est, utinam ad te quoque prurigo commigret et fuco tuae emendationis adiecto inpingas sphongiam, quae inperfectum opus equi male spumantis absolvat. ac ne me nescias gloriosum, coeptos inter prandendum versiculos ante cenae tempus absolvi, hoc est, dum bibo et paulo ante quam biberem. Sit ergo examen pro materia et tempore, set tu quoque hoc ipsum paulo hilarior et dilutior lege; namque iniurium est de poeta male sobrio lectorem abstemium iudicare.