Passage
Ausonius, Griphus Ternarii numeri pr.p2
lat ausonius stoa015 perseus lat2
Neque me fallit fore aliquem, qui hunc iocum nostrum acutis naribus et caperrata fronte condemnet negetque me omnia, quae ad ternarium et novenarium numeros pertinent, attigisse. quem ego verum dicere fatebor, iuste, negabo, quippe si bonus est, quae omisi, non oblita mihi, sed praeterita existimet, dehinc qualiscumque est, cogitet secum, quam multa de his non repperisset, si ipse quaesisset, sciat etiam me neque omnibus erutis usum et quibusdam oblatis abusum. quam multa enim de ternario sciens nec-lego! tempora et personas, genera et gradus, novem naturalia metra cum trimetris, totam grammaticam et musicam librosque medicinae, ter maximum Hermen et amatorem primum philosophiae Varronisque numeros et quidquid profanum vulgus ignorat. Postremo, quod facile est, cum ipse multa invenerit, comparet se atque me, occupatum cum otioso, pransum cum abstemio, iocum et ludum meum, diligentiam et calumniam suam. alius enim alio plura invenire potest: nemo omnia. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable