Passage
Ausonius, Mosella ep.p2
lat ausonius stoa019 perseus lat2
Novi ego istum fluvium, cum aeternorum principum iam pridem signa comitarer, parem multis, imparem maximis, hunc tu mihi inproviso clarorum versuum dignitate Aegyptio Nilo maiorem, frigidiorem Scythico Tanai clarioremque hoc nostro populari Tiberi reddidisti. nequaquam tibi crederem de Mosellae ortu ac meatu magna narranti, ni scirem, quod nec in poemate mentiaris. unde illa amnicorum piscium examina repperisti quam nominibus varia, tam coloribus, ut magnitudine distanti, sic sapore, quae tu pigmentis istius carminis supra naturae dona fucasti? atquin in tuis mensis saepe versatus cum pleraque alia, quae tunc in pretio erant, esui obiecta mirarer, numquam hoc genus piscium deprehendi, quando tibi hi pisces in libro nati sunt, qui in ferculis non fuerunt? iocari me putas atque agere nugas? ita deus me probabilem praestet, ut ego hoc tuum carmen libris Maronis adiungo. Sed iam desinam mei oblitus doloris inhaerere laudibus tuis, ne hoc quoque ad gloriam tuam trahas, quod te miramur offensi, spargas licet volumina tua et me semper excipias: fruemur tamen tuo opere, sed aliorum benignitate, vale. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable