LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 1.1.p1

lat bede stoa006 perseus lat1

Brittania Oceani insula, cui quondam Albion nomen fuit, inter septentrionem et occidentem locata est, Germaniae, Galliae, Hispaniae, maximis Europae partibus, multo interuallo aduersa. Quae per miliapassuum DCCC in Boream longa, latitudinis habet milia CC, exceptis dumtaxat prolixioribus diuersorum promontoriorum tractibus, quibus efficitur, ut circuitus eius quadragies octies LXXV milia conpleat. Habet a meridie Galliam Belgicam, cuius proximum litus transmeantibus aperit ciuitas, quae dicitur Rutubi portus, a gente Anglorum nunc corrupte Reptacæstir uocata, interposito mari a Gessoriaco Morynorum gentis litore proximo, traiectu milium L, siue, ut quidam scripsere, stadiorum CCCCL. A tergo autem, unde Oceano infinito patet, Orcadas insulas habet.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable