Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 1.1.p6
lat bede stoa006 perseus lat1
Et cum plurimam insulae partem, incipientes ab Austro, possedissent, contigit gentem Pictorum de Scythia, ut perhibent, longis nauibus non multis Oceanum ingressam, circumagente flatu uentorum, extra fines omnes Brittaniae Hiberniam peruenisse, eiusque septentrionales oras intrasse, atque inuenta ibi gente Scottorum, sibi quoque in partibus illius sedes petisse, nec inpetrare potuisse. Est autem Hibernia insula omnium post Brittaniam maxima, ad occidentem quidem Brittaniae sita; sed sicut contra Aquilonem ea breuior, ita in meridiem se trans illius fines plurimum protendens, usque contra Hispaniae septentrionalia, quamuis magno aequore interiacente peruenit. Ad hanc ergo usque peruenientes nauigio Picti, ut diximus, petierunt in ea sibi quoque sedes et habitationem donari. Respondebant Scotti, quia non ambos eos caperet insula, sed possumus, inquiunt, salubre uobis dare consilium, quid agere ualeatis. Nouimus insulam aliam esse non procul a nostra contra ortum solis, quam saepe lucidioribus diebus de longe aspicere solemus. Hanc adire si uultis, habitabilem uobis facere ualetis; uel, siqui restiterit, nobis auxiliariis utimini. Itaque petentes Brittaniam Picti, habitare per septentrionales insulae partes coeperunt, nam austrina Brettones occupauerant. Cumque uxores Picti non habentes peterent a Scottis, ea solum condicione dare consenserunt, ut ubi res ueniret in dubium, magis de feminea regum prosapia quam de masculina regem sibi eligerent; quod usque hodie apud Pictos constat esse seruatum.