LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 1.11.p1

lat bede stoa006 perseus lat1

Anno ab incarnatione Domini CCCCVII, tenente imperium Honorio Augusto, filio Theodosii minoris, loco ab Augusto X.LIIII, ante biennium Romanae inruptionis, quae per Halaricum regem Gothorum facta est, cum gentes Halanorum, Sueuorum, Uandalorum, multaeque cum his aliae, protritis Francis, transito Hreno, totas per Gallias saeuirent, apud Brittanias Gratianus municeps tyrannus creatur, et occiditur. Huius loco Constantinus ex infima militia propter solam spem nominis sine merito uirtutis eligitur; qui continuo, ut inuasit imperium, in Gallias transiit. Ibi saepe a barbaris incertis foederibus inlusus, detrimento magis reipuplicae fuit; unde mox, iubente Honorio, Constantius comes in Galliam cum exercitu profectus, apud Arelatem ciuitatem eum clausit, cepit, occidit; Constantemque filium eius, quem ex monacho Caesarem fecerat, Gerontius comes suus apud Uiennam interfecit.

Provenance