Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 1.11.p2
lat bede stoa006 perseus lat1
Fracta est autem Roma a Gothis anno milesimo CLXIIII suae conditionis, ex quo tempore Romani in Brittania regnare cessarunt, post annos ferme CCCCLXX, ex quo Gaius Iulius Caesar eandem insulam adiit. Habitabant autem intra uallum, quod Seuerum trans insulam fecisse commemorauimus, ad plagam meridianam, quod ciuitates, farus, pontes, et stratae ibidem factae usque hodie testantur; ceterum ulteriores Brittaniae partes, uel eas etiam, quae ultra Brittaniam sunt, insulas iure dominandi possidebant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable