Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 1.12.p1
lat bede stoa006 perseus lat1
Exin Brittania in parte Brettonum, omni armato milite, militaribus copiis uniuersis, tota floridae iuuentutis alacritate spoliata, quae tyrannorum temeritate abducta nusquam ultra domum rediit, praedae tantum patuit, utpote omnis bellici usus prorsus ignara; denique subito duabus gentibus transmarinis uehementer saeuis, Scottorum a circio, Pictorum ab aquilone, multos stupet gemitque per annos. Transmarinas autem dicimus has gentes, non quod extra Brittaniam essent positae; sed quia a parte Brettonum erant remotae, duobus sinibus maris interiacentibus, quorum unus ab orientali mari, alter ab occidentali, Brittaniae terras longe lateque inrumpit, quamuis ad se inuicem pertingere non possint. Orientalis habet in medio sui urbem Giudi, occidentalis supra se, hoc est ad dexteram sui, habet urbem Alcluith, quod lingua eorum significat petram Cluith; est enim iuxta fluuium nominis illius. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable