LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 1.19.p1

lat bede stoa006 perseus lat1

UNDE dum redeunt, insidiator inimicus, casualibus laqueis praeparatis, Germani pedem lapsus occasione contriuit, ignorans merita illius, sicut Iob beatissimi, afflictione corporis propaganda; et dum aliquandiu uno in loco infirmitatis necessitate teneretur, in uicina, qua manebat, casula exarsit incendium; quod consumtis domibus, quae illic palustri harundine tegebantur, ad eum habitaculum, in quo idem iacebat, flabris stimulantibus ferebatur. Concursus omnium ad antistitem conuolauit, ut elatus manibus periculum, quod inminebat, euaderet; quibus increpatis moueri se fidei praesumtione non passus est. At multitudo omnis desperatione perterrita obuiam currit incendio. Sed ut Dei potentia manifestior appareret, quicquid custodire temtauerat turba, consumitur; quod uero iacens et infirmus defenderat, reserato hospitio sancti uiri, expauescens flamma transiliuit, ultra citraque desaeuiens; et inter globos flammantis incendii incolume tabernaculum, quod habitator inclusus seruabat, emicuit. Exultat turba miraculo, et uictam se diuinis uirtutibus gratulatur. Excubabat diebus ac noctibus ante tugurium pauperis uulgus sine numero; hi animas curare, hi cupientes corpora.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable