Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 1.23.p3
lat bede stoa006 perseus lat1
Quia melius fuerat bona non incipere, quam ab his, quae coepta sunt, cogitatione retrorsum redire, summo studio, dilectissimi filii, oportet, ut opus bonum, quod auxiliante Domino coepistis, impleatis. Nec labor uos ergo itineris, nec maledicorum hominum linguae deterreant; sed omni instantia, omnique feruore, quae inchoastis, Deo auctore peragite; scientes, quod laborem magnum maior aeternae retributionis gloria sequitur. Remeanti autem Augustino praeposito uestro, quem et abbatem uobis constituimus, in omnibus humiliter oboedite; scientes hoc uestris animabus per omnia profuturum, quicquid a uobis fuerit in eius admonitione conpletum. Omnipotens Deus sua uos gratia protegat, et uestri laboris fructum in aeterna me patria uidere concedat; quatinus etsi uobiscum laborare nequeo, simul in gaudio retributionis inuemar, quia laborare scilicet uolo. Deus uos incolumes custodiat, dilectissimi filii.