Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 1.25.p1
lat bede stoa006 perseus lat1
ROBORATUS ergo confirmatione beati patris Gregorii, Augustinus cum famulis Christi, qui erant cum eo, rediit in opus uerbi, peruenitque Brittaniam. Erat eo tempore rex Aedilberct in Cantia potentissimus, qui ad confinium usque Humbrae fluminis maximi, quo meridiani et septentrionales Anglorum populi dirimuntur, fines imperii tetenderat. Est autem ad orientalem Cantiae plagam Tanatos insula non modica, id est magnitudinis iuxta consuetudinem aestimationis Anglorum, familiarum DCrum, quam a continenti terra secernit fluuius Uantsumu, qui est latitudinis circiter trium stadiorum, et duobus tantum in locis est transmeabilis; utrumque enim caput protendit in mare. In hac ergo adplicuit seruus Domini Augustinus, et socii eius, uiri, ut ferunt, ferme XL. Acceperunt autem, praecipiente beato papa Gregorio, de gente Francorum interpretes; et mittens ad Aedilberctum mandauit se uenisse de Roma, ac nuntium ferre optimum, qui sibi obtemperantibus aeterna in caelis gaudia, et regnum sine fine cum Deo uiuo et uero futurum sine ulla dubietate promitteret. Qui, haec audiens, manere illos in ea, quam adierant, insula, et eis necessaria ministrari, donec uideret, quid eis faceret, iussit. Nam et antea fama ad eum Christianae religionis peruenerat, utpote qui et uxorem habebat Christianam de gente Francorum regia, uocabulo Bercta; quam ea condicione a parentibus acceperat, ut ritum fidei ac religionis suae cum episcopo, quem ei adiutorem fidei dederant, nomine Liudhardo, inuiolatum seruare licentiam haberet.