LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 1.25.p2

lat bede stoa006 perseus lat1

Post dies ergo uenit ad insulam rex, et residens sub diuo, iussit Augustinum cum sociis ad suum ibidem aduenire colloquium. Cauerat enim, ne in aliquam domum ad se introirent, uetere usus augurio, ne superuentu suo, siquid malificae artis habuissent, eum superando deciperent. At illi non daemonica, sed diuina uirtute praediti, ueniebant crucem pro uexillo ferentes argenteam, et imaginem Domini Saluatoris in tabula depictam, laetaniasque canentes pro sua simul et eorum, propter quos et ad quos uenerant, salute aeterna, Domino supplicabant. Cumque ad iussionem regis residentes uerbum ei uitae una cum omnibus, qui aderant, eius comitibus praedicarent, respondit ille dicens: Pulchra sunt quidem uerba et promissa, quae adfertis; sed quia noua sunt et incerta, non his possum adsensum tribuere, relictis eis, quae tanto tempore cum omni Anglorum gente seruaui. Uerum quia de longe huc peregrini uenistis, et, ut ego mihi uideor perspexisse, ea, quae uos uera et optima credebatis, nobis quoque communicare desiderastis, nolumus molesti esse uobis; quin potius benigno uos hospitio recipere, et, quae uictui sunt uestro necessaria, ministrare curamus; nec prohibemus, quin omnes, quos potestis, fidei uestrae religionis praedicando societis. Dedit ergo eis mansionem in ciuitate Doruuernensi, quae imperii sui totius erat metropolis, eisque, ut promiserat, cum administratione uictus temporalis licentiam quoque praedicandi non abstulit. Fertur autem, quia adpropinquantes ciuitati, more suo cum cruce sancta et imagine magni regis Domini nostri Iesu Christi hanc laetaniam consona uoce modularentur: Deprecamur te, Domine, in omni misericordia tua, ut auferatur furor tuus et ira tua a ciuitate ista, et de domo sancta tua, quoniam peccauimus. Alleluia.

Provenance