LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 1.26.p1

lat bede stoa006 perseus lat1

AT ubi datam sibi mansionem intrauerant, coeperunt apostolicam primitiuae ecclesiae uitam imitari; orationibus uidelicet assiduis, uigiliis ac ieiuniis seruiendo, uerbum uitae, quibus poterant, praedicando, cuncta huius mundi uelut aliena spernendo, ea tantum, quae uictui necessaria uidebantur, ab eis, quos docebant, accipiendo, secundum ea, quae docebant, ipsi per omnia uiuendo, et paratum ad patiendum aduersa quaeque, uel etiam moriendum pro ea, quam praedicabant, ueritate animum habendo. Quid mora? Crediderunt nonnulli et baptizabantur, mirantes simplicitatem innocentis uitae, ac dulcedinem doctrinae eorum caelestis. Erat autem prope ipsam ciuitatem ad orientem ecclesia in honorem sancti Martini antiquitus facta, dum adhuc Romani Brittaniam incolerent, in qua regina, quam Christianam fuisse praediximus, orare consuerat. In hac ergo et ipsi primo conuenire, psallere, orare, missas facere, praedicare, et baptizare coeperunt; donec, rege ad fidem conuerso, maiorem praedicandi per omnia, et ecclesias fabricandi uel restaurandi licentiam acciperent.

Provenance