Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 1.26.p2
lat bede stoa006 perseus lat1
At ubi ipse etiam inter alios delectatus uita mundissima sima sanctorum, et promissis eorum suauissimis, quae uera esse miraculorum quoque multorum ostensione firmauerant, credens baptizatus est, coepere plures cotidie ad audiendum uerbum confluere, ac, relicto gentilitatis ritu, unitati se sanctae Christi ecclesiae credendo sociare. Quorum fidei et conuersioni ita congratulatus esse rex perhibetur, ut nullum tamen cogeret ad Christianismum; sed tantummodo credentes artiori dilectione, quasi conciues sibi regni caelestis, amplecteretur. Didicerat enim a doctoribus auctoribusque suae salutis seruitium Christi uoluntarium, non coacticium esse debere. Nec distulit, quin etiam ipsis doctoribus suis locum sedis eorum gradui congruum in Doruuerni metropoli sua donaret, simul et necessarias in diuersis speciebus possessiones conferret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable