LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 1.27.p1

lat bede stoa006 perseus lat1

Interea uir Domini Augustinus uenit Arelas, et ab archiepiscopo eiusdem ciuitatis Aetherio, iuxta quod iussa sancti patris Gregorii acceperant, archiepiscopus genti Anglorum ordinatus est; reuersusque Brittaniam misit continuo Roman Laurentium presbyterum et Petrum monachum, qui beato pontifici Gregorio gentem Anglorum fidem Christi suscepisse, ac se episcopum factum esse referrent; simul et de eis, quae necessariae uidebantur, quaestionibus eius consulta flagitans. Nec mora, congrua quaesitui responsa recepit; quae etiam huic historiae nostrae commodum duximus indere.

Provenance