Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 1.27.p12
lat bede stoa006 perseus lat1
Respondit Gregorius: Quaedam terrena lex in Romana repuplica permittit, ut siue frater et soror, seu duorum fratrum germanorum, uel duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus ex tali coniugio sobolem non posse succrescere. Et sacra lex prohibet cognationis turpitudinem reuelare. Unde necesse est, ut iam tertia uel quarta generatio fidelium licenter sibi iungi debeat; nam secunda, quam praediximus, a se omni modo debet abstinere. Cum nouerca autem miscere graue est facinus, quia et in lege scriptum est: Turpitudinem patris tui non reuelabis. Neque enim patris turpitudinem filius reuelare potest. Sed quia scriptum est: Erunt duo in carne una, qui turpitudinem nouercae, quae una caro cum patre fuit, reuelare praesumserit, profecto patris turpitudinem reuelauit. Cum cognata quoque miscere prohibitum est, quia per coniunctionem priorem caro fratris fuerit facta. Pro qua re etiam Iohannes Baptista capite truncatus est, et sancto martyrio consummatus, cui non est dictum, ut Christum negaret, et pro Christi confessione occisus est; sed quia isdem Dominus noster Iesus Christus dixerat: Ego sum ueritas; quia pro ueritate Iohannes occisus est, uidelicet et pro Christo sanguinem fudit.