Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 1.27.p17
lat bede stoa006 perseus lat1
Respondit Gregorius: In Galliarum episcopis nullam tibi auctoritatem tribuimus; quia ab antiquis praedecessorum meorum temporibus pallium Arelatensis episcopus accepit, quem nos priuare auctoritate percepta minime debemus. Si igitur contingat, ut fraternitas tua ad Galliarum prouinciam transeat, cum eodem Arelatense episcopo debet agerc, qualiter, siqua sunt in episcopis uitia, corrigantur. Qui si forte in disciplinac uigore tepidus cxistat, tuae fraternitatis zelo accendendus est. Cui etiam epistulas fecimus, ut cum tuae sanctitatis praesentia in Galliis, et ipse tota mente subueniat, et quae sunt Creatoris nostri iussioni contraria, ab episcoporum moribus conpescat. Ipse autem extra auctoritatem propriam episcopos Galliarum iudicare non poteris; sed suadendo, blandiendo, bona quoque opera eorum imitationi monstrando, prauorum mentes ad sanctitatis studia reforma; quia scriptum est in lege: Per alienam messem transiens falcem mittere non debet, sed manu spicas conterere et manducare. Falcem enim iudicii mittere non potes in ca segete, quae alteri uidetur esse commissa; sed per affectum boni operis frumenta dominica uitiorum suorum paleis expolia, et in ecclesiae corpore monendo et persuadendo, quasi mandendo conuerte. Quicquid uero ex auctoritate agendum est, cum pracdicto Arelatense episcopo agatur, ne praetermitti possit hoc, quod antiqua patrum institutio inuenit. Brittaniarum uero omnes episcopos tuae fraternitati committimus, ut indocti doceantur, infirmi persuasione roborentur, peruersi auctoritate corrigantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable