LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 1.27.p20

lat bede stoa006 perseus lat1

Cum uero enixa fuerit mulier, post quot dies debeat ecclesiam intrare, testamenti ueteris praeceptione didicisti, ut pro masculo diebus XXXIII, pro femina autem diebus LXVI debeat abstinere. Quod tamen sciendum est, quia in mysterio accipitur. Nam si hora eadem, qua genuerit, actura gratias intrat ecclesiam, nullo peccati pondere grauatur; uoluptas ctenim carnis, non dolor in culpa est. In carnis autem commistione uoluptas est; nam in prolis prolatione gemitus. Unde et ipsi primae matri omnium dicitur: In doloribus paries. Si itaque enixam mulierem prohibemus ecclesiam intrare, ipsam ei poenam suam in culpam deputamus. Baptizare autem uel enixam mulierem, uel hoc quod genuerit, si mortis periculo urguetur, uel ipsam hora eadem, qua gignit, uel hoc, quod gignitur, eadem, qua natum est, nullo modo prohibetur; quia sancti mysterii gratia, sicut uiuentibus atque discernentibus cum magna discretione prouidenda est; ita his, quibus mors inminet, sine ulla dilatione offerenda; ne dum adhuc tempus ad praebendum redemtionis mysterium quaeritur, interueniente paululum mora, inueniri non ualeat, qui redimatur.

Provenance