Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 1.27.p21
lat bede stoa006 perseus lat1
Ad eius uero concubitum uir suus accedere non debet, quoadusque, qui gignitur, ablactatur Praua autem in coniugatorum moribus consuetudo surrexit, ut mulieres filios, quos gignunt, nutrire contemnant, eosque aliis mulieribus ad nutriendum tradant, quod uidelicet ex sola causa incontinentiae uidetur inuentum; quia, dum se continere nolunt, despiciunt lactare, quos gignunt. Hae itaque, quae filios suos ex praua consuetudine aliis ad nutriendum tradunt, nisi purgationis tempus transierit, uiris suis non debent admisceri; quippe quia et sine partus causa, cum in suetis menstruis detinentur, uiris suis misceri prohibentur; ita ut morte lex sacra feriat, siquis uir ad menstruatam mulierem accedat. Quae tamen mulier, dum consuetudinem menstruam patitur, prohiberi ecclesiam intrare non debet, quia ei naturae superfluitas in culpam non ualet reputari; et per hoc, quod inuita patitur, iustum non est, ut ingressu ecclesiae priuetur. Nouimus namque, quod mulier, quae fluxum patiebatur sanguinis, post tergum Domini humiliter ueniens uestimenti eius fimbriam tetigit, atque ab ea statim sua infirmitas recessit. Si ergo in fluxu sanguinis posita laudabiliter potuit Domini uestimentum tangere, cur, quae menstruam sanguinis patitur, ei non liceat Domini ecclesiam intrare? Sed dices: Illam infirmitas conpulit; has uero, de quibus loquimur, consuetudo constringit. Perpende autem, frater carissime, quia omne, quod in hac mortali carne patimur ex infirmitate naturae, est digno Dei iudicio post culpam ordinatum. Esurire namque, sitire, aestuare, algere, lassescere ex infirmitate naturae est. Et quid est aliud contra famem alimenta, contra sitim potum, contra aestum auras, contra frigus uestem, contra lassitudinem requiem quaerere, nisi medicamentum quidem contra egritudines explorare? Feminae itaque et menstruus sui sanguinis fluxus egritudo est. Si igitur bene praesumsit, quae uestimentum Domini in langore posita tetigit, quod uni personae infirmanti conceditur, cur non concedatur cunctis mulieribus, quae naturae suae uitio infirmantur? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable