LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 1.27.p22

lat bede stoa006 perseus lat1

Sanctae autem communionis mysterium in eisdem diebus percipere non debet prohiberi. Si autem ex ueneratione magna percipere non praesumit, laudanda est; sed si perceperit, non iudicanda. Bonarum quippe mentium est, et ibi aliquo modo culpas suas agnoscere, ubi culpa non est; quia saepe sine culpa agitur, quod uenit ex culpa; unde etiam cum esurimus, sine culpa comedimus, quibus ex culpa primi hominis factum est, ut esuriamus. Menstrua enim consuetudo mulieribus non aliqua culpa est, uidelicet quae naturaliter accedit. Sed tamen quod natura ipsa ita uitiata est, ut etiam sine uoluntatis studio uideatur esse polluta, ex culpa uenit uitium, in quo se ipsa, qualis per iudicium facta sit, humana natura cognoscat. Et homo, qui culpam sponte perpetrauit, reatum culpae portet inuitus. Atque ideo feminae cum semet ipsis considerent, et si in menstrua consuetudine ad sacramentum dominici corporis et sanguinis accedere non praesumant, de sua recta consideratione laudandae sunt; dum uero percipiendo ex religiosae uitae consuetudine eiusdem mysterii amore rapiuntur, reprimendae, sicut praediximus, non sunt. Sicut enim in testamento ueteri exteriora opera obseruantur, ita in testamento novo non tam, quod exterius agitur, quam id, quod interius cogitatur, sollicita intentione adtenditur, ut subtili sententia puniatur. Nam cum multa lex uelut inmunda manducare prohibeat, in euangelio tamen Dominus dicit: Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quae exeunt de ore, illa sunt, quae coinquinant hominem. Atque paulo post subiecit exponens: Ex corde exeunt cogitationes malae. Ubi ubertim indicatum est, quia illud ab omnipotente Deo pollutum esse in opere ostenditur, quod ex pollutae cogitationis radice generatur. Unde Paulus quoque apostolus dicit: Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum. Atque mox eiusdem causam coinquinationis adnuntians subiungit: Coinquinata sunt enim et mens eorum et conscientia. Si ergo ei cibus inmundus non est, cui mens inmunda non fuerit; cur, quod munda mente mulier ex natura patitur, ei in inmunditiam reputetur?

Provenance