Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 1.27.p23
lat bede stoa006 perseus lat1
Uir autem cum propria coniuge dormiens, nisi lotus aqua, intrare ecclesiam non debet; sed neque lotus intrare statim debet. Lex autem ueteri populo praecepit, ut mixtus uir mulieri, et lauari aqua debeat, et ante solis occasum ecclesiam non intrare; quod tamen intellegi spiritaliter potest. Quia mulieri uir miscetur, quando inlicitae concupiscentiae animus in cogitatione per delectationem coniungitur; quia, nisi prius ignis concupiscentiae a mente deferueat, dignum se congregationi fratrum aestimare non debet, qui se grauari per nequitiam prauae uoluntatis uidet. Quamuis de hac re diuersae hominum nationes diuersa sentiant, atque alia custodire uideantur, Romanorum tamen semper ab antiquioribus usus fuit, post amixtioncm propriae coniugis, et lauacri purificationem quaerere, et ab ingressu ecclesiae paululum reuerenter abstinere Nec haec dicentes culpam deputamus esse coniugium; sed quia ipsa licita amixtio coniugis sine uoluntate carnis fieri non potest, a sacri loci ingressu abstinendum est; quia uoluntas ipsa esse sine culpa nullatenus potest. Non enim de adulterio uel fornicatione, sed de legitimo coniugio natus fuerat, qui dicebat: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Qui enim in iniquitatibus conceptum se nouerat, a delicto se natum gemebat; quia portat in ramo umorem uitii, quem traxit ex radice. In quibus tamen uerbis non amixtionem coniugum iniquitatem nominat, sed ipsam uidelicet uoluntatem amixtionis. Sunt etenim multa, quae licita ac legitima, et tamen in eorum actu aliquatenus fedamur; sicut saepe irascendo culpas insequimur, et tranquillitatem in nobis animi perturbamus; et cum rectum sit, quod agitur, non est tamen adprobabile, quod in eo animus perturbatur. Contra uitia quippe delinquentium iratus fuerat, qui diccbat: Turbatus est prae ira oculus meus. Quia cnim non ualet nisi tranquilla mens in contemplationis se lucem suspendere, in ira suum oculum turbatum dolebat; quia, dum male acta deorsum insequitur, confundi atque turbari a summorum contemplatione cogebatur. Et laudabilis ergo est ira contra uitium, et tamen molesta, qua turbatum se aliquem reatum incurrisse aestimabat. Oportet itaque legitimam carnis copulam, ut causa prolis sit, non uoluntatis; et carnis commixtio creandorum liberorum sit gratia, non satisfactio uitiorum. Siquis uero suam coniugem non cupidine uoluptatis raptus, scd solummodo creandorum liberorum gratia utitur, iste profecto siue de ingressu ecclesiae, seu de sumendo dominici corporis sanguinisque mysterio, suo est iudicio relinquendus; quia a nobis prohiberi non debet accipere, qui in igne positus nescit ardere. Cum uero non amor ortandi subolis, sed uoluntas dominatur in opere commixtionis, habent coniuges etiam de sua commixtione, quod defleant. Hoc enim eis concedit sancta praedicatio, et tamen de ipsa concessione metu animum concutit. Nam cum Paulus apostolus diceret: Qui se continere non potest, habeat uxorem suam, statim subiungere curauit: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Non enim indulgetur, quod licet, quia iustum est. Quod igitur indulgere dixit, culpam esse demonstrauit.