Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 1.27.p4
lat bede stoa006 perseus lat1
Siqui uero sunt clerici extra sacros ordines constituti, qui se continere non possunt, sortiri uxores debent, et stipendia sua exterius accipere; quia et de hisdem patribus, de quibus praefati sumus, nouimus scriptum, quod diuidebatur singulis, prout cuique opus erat. De eorum quoque stipendio cogitandum atque prouidendum est, et sub ecclesiastica regula sunt tenendi, ut bonis moribus uiuant, et canendis psalmis inuigilent, et ab omnibus inlicitis et cor et linguam et corpus Deo auctore conseruent. Communi autem uita uiuentibus iam de faciendis portionibus, uel exhibenda hospitalitate, et adimplenda misericordia nobis quid erit loquendum? Cum omne, quod superest, in causis piis ac religiosis erogandum est, Domino magistro omnium docente: Quod superest, date elemosinam, et ecce omnia munda sunt uobis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable