Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 1.29.p1
lat bede stoa006 perseus lat1
PRAETEREA idem papa Gregorius Augustino episcopo, quia suggesserat ei multam quidem sibi esse messem, sed operarios paucos, misit cum praefatis legatariis suis plures cooperatores ac uerbi ministros; in quibus primi et praecipui erant Mellitus, Iustus, Paulinus, Rufinianus; et per eos generaliter uniuersa, quae ad cultum erant ac ministerium ecclesiae necessaria, uasa uidelicet sacra, et uestimenta altarium, ornamenta quoque ecclesiarum, et sacerdotalia uel clericilia indumenta, sanctorum etiam apostolorum ac martyrum reliquias, nec non et codices plurimos. Misit etiam litteras, in quibus significat se ei pallium direxisse, simul et insinuat, qualiter episcopos in Brittania constituere debuisset; quarum litterarum iste est textus: