Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 1.3.p1
lat bede stoa006 perseus lat1
Anno autem ab Urbe condita DCCXCVIII Claudius imperator ab Augusto quartus, cupiens utilem reipuplicae ostentare principem, bellum ubique et uictoriam undecumque quaesiuit. Itaque expeditionem in Brittaniam mouit, quae excitata in tumultum propter non redhibitos transfugas uidebatur; transuectus in insulam est, quam neque ante Iulium Caesarem, neque post eum quisquam adire ausus fuerat, ibique sine ullo proelio ac sanguine intra paucissimos dies plurimam insulae partem in deditionem recepit. Orcadas etiam insulas ultra Brittaniam in oceano positas, Romano adiecit imperio, ac sexto, quam profectus erat, mense Romam rediit, filioque suo Brittanici nomen inposuit. Hoc autem bellum quarto imperii sui anno conpleuit, qui est annus ab incarnatione Domini XLVI; quo etiam anno fames grauissima per Syriam facta est, quae in Actibus Apostolorum per prophetam Agabum praedicta esse memoratur.