LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 1.31.p2

lat bede stoa006 perseus lat1

Scio, frater carissime, quia omnipotens Deus per dilectionem tuam in gentem, quam eligi uoluit, magna miracula ostendit; unde necesse est, ut de eodem dono caelesti et timendo gaudeas, et gaudendo pertimescas. Gaudeas uidelicet, quia Anglorum animae per exteriora miracula ad interiorem gratiam pertrahuntur; pertimescas uero, ne inter signa, quae fiunt, infirmus animus in sui praesumtione se eleuet, et unde foras in honorem tollitur, inde per inanem gloriam intus cadat. Meminisse etenim debemus, quia discipuli cum gaudio a praedicatione redeuntes, dum caelesti magistro dicerent: Domine, in nomine tuo etiam daemonia nobis subiecta sunt, protinus audierunt: Nolite gaudere super hoc, sed potius gaudete, quia nomina uestra scripta sunt in caelo. In priuata enim et temporali laetitia mentem posuerant, qui de miraculis gaudebant; sed de priuata ad communem, de temporali ad aeternam laetitiam reuocantur, quibus dicitur: In hoc gaudete, quia nomina uestra scripta sunt in caelo. Non enim omnes electi miracula faciunt, sed tamen eorum nomina omnium in caelo tenentur adscripta. Ueritatis etenim discipulis esse gaudium non debet, nisi de eo bono, quod commune cum omnibus habent, et in quo finem laetitiae non habent.

Provenance