Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 1.32.p3
lat bede stoa006 perseus lat1
Propter hoc omnipotens Deus bonos quosque ad populorum regimina perducit, ut per eos omnibus, quibus praelati fuerint, dona suae pictatis inpendat. Quod in Anglorum gente factum cognouimus, cui uestra gloria idcirco est praeposita, ut per bona, quae uobis concessa sunt, etiam subiectae uobis genti superna beneficia praestarentur. Et ideo, gloriose fili, eam, quam accepisti diuinitus gratiam, sollicita mente custodi, Christianam fidem in populis tibi subditis extendere festina, zelum rectitudinis tuae in eorum conuersione multiplica, idolorum cultus insequere, fanorum aedificia euerte, subditorum mores ex magna uitae munditia, exhortando, terrendo, blandiendo, corrigendo, et boni operis exempla monstrando aedifica; ut illum retributorem inuenias in caelo, cuius nomen atque cognitionem dilataueris in terra. Ipse enim uestrae quoque gloriae nomen etiam posteris gloriosius reddet, cuius uos honorem quaeritis et seruatis in gentibus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable