Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 1.32.p5
lat bede stoa006 perseus lat1
Reuerentissimus frater noster Augustinus episcopus in monasterii regula edoctus, sacrae scripturae scientia repletus, bonis auctore Deo operibus praeditus, quaeque uos ammonet, libenter audite, deuote peragite, studiose in memoria reseruate; quia, si uos eum in eo, quod pro omnipotente Deo loquitur, auditis, isdem omnipotens Deus hunc pro uobis exorantem celerius exaudit. Si enim, quod absit, uerba eius postponitis, quando eum omnipotens Deus poterit audire pro uobis, quem uos neglegitis audire pro Deo? Tota igitur mente cum eo uos in feruore fidei stringite, atque adnisum illius uirtute, quam uobis diui nitas tribuit, adiuuate, ut regni sui uos ipse faciat esse participes, cuius uos fidem in regno uestro recipi facitis et custodiri. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable