Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 1.34.p2
lat bede stoa006 perseus lat1
Unde motus eius profectibus Aedan rex Scottorum, qui Brittaniam inhabitant, uenit contra eum cum inmenso ac forti exercitu; sed cum paucis uictus aufugit. Siquidem in loco celeberrimo, qui dicitur Degsastán, id est Degsa lapis, omnis pene eius est caesus exercitus. In qua etiam pugna Theodbald frater Aedilfridi cum omni illo, quem ipse ducebat, exercitu peremtus est. Quod uidelicet bellum Aedilfrid anno ab incarnatione Domini DCIII, regni autem sui, quod XX et IIII annis tenuit, anno XI, perfecit; porro anno Focatis, qui tum Romani regni apicem tenebat, primo. Neque ex eo tempore quisquam regum Scottorum in Brittania aduersus gentem Anglorum usque ad hanc diem in proelium uenire audebat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable