LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 1.6.p2

lat bede stoa006 perseus lat1

Interea Diocletianus in oriente, Maximianus Herculius in occidente uastari ecclesias, affligi, interficique Christianos, decimo post Neronem loco praeceperunt; quae persecutio omnibus fere ante actis diuturnior atque inmanior fuit; nam per X annos incendiis ecclesiarum, proscriptionibus innocentum, caedibus martyrum incessabiliter acta est. Denique etiam Brittaniam tum plurima confessionis Deo deuotae gloria sublimauit.

Provenance