LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 2.10.p6

lat bede stoa006 perseus lat1

Quanta autem reatitudinis culpa teneantur obstricti hi, qui idolatriarum perniciosissimam superstitionem colentes amplectuntur, eorum, quos colunt, exempla perditionis insinuant; unde de eis per psalmistam dicitur: Omnes dii gentium daemonia, Dominus autem caelos fecit. Et iterum: Oculos habent, et non uident; aures habent, et non audiunt; nares habent, et non odorabunt; manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; similes ergo efficiuntur his, qui spem suae confidentiae ponunt in eis. Quomodo enim iuuandi quemlibet possunt habere uirtutem hi, qui ex corruptibili materia inferiorum etiam subpositorumque tibi manibus construuntur; quibus uidelicet artificium humanum adcommodans eis inanimatam membrorum similitudinem contulisti; qui, nisi a te moti fuerint, ambulare non poterunt, sed tamquam lapis in uno loco posita, ita constructi nihilque intellegentiae habentes, ipsaque insensibilitate obruti, nullam nequc ledendi neque iuuandi facultatem adepti sunt? Qua ergo mentis deceptione eos deos, quibus uos ipsi imaginem corporis tradidistis, colentes sequimini, iudicio discreto repperire non possumus.

Provenance