Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 2.11.p6
lat bede stoa006 perseus lat1
Unde orationi continuae insistens a longanimitate caelestis clementiae inluminationis ipsius beneficia inpetrare non desinas; ut uidelicet, quos copulatio carnalis affectus unum quodam modo corpus exhibuisse monstratur, hos quoque unitas fidei etiam post huius uitae transitum in perpetua societate conseruet. Insiste ergo, gloriosa filia, et summis conatibus duritiam cordis ipsius religiosa diuinorum praeceptorum insinuatione mollire summopere dematura; infundens sensibus eius, quantum sit praeclarum, quod credendo suscepisti, mysterium, quantumue sit admirabile, quod renata praemium consequi meruisti. Frigiditatem cordis ipsius Sancti Spiritus adnuntiatione succende; quatinus amoto torpore perniciosissimi cultus, diuinae fidei calor eius intellegentiam tuarum adhortationum frequentatione succendat, ut profecto sacrae scripturae testimonium per te expletum indubitanter perclareat: Saluabitur uir infidelis per mulierem fidelem. Ad hoc enim misericordiam dominicae pietatis consecuta es, ut fructum fidei creditorumque tibi beneficiorum Redemtori tuo multiplicem resignares. Quod equidem, suffragante praesidio benignitatis ipsius, ut explere ualeas, adsiduis non desistimus precibus postulare. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable