Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 2.12.p1
lat bede stoa006 perseus lat1
HAEC quidem memoratus papa Bonifatius de salute regis Aeduini ac gentis ipsius litteris agebat. Sed et oraculum caeleste, quod illi quondam exulanti apud Redualdum regem Anglorum pietas diuina reuelare dignata est, non minimum ad suscipienda uel intellegenda doctrinae monita salutaris sensum iuuit illius. Cum ergo uideret Paulinus difficulter posse sublimitatem animi regalis ad humilitatem uiae salutaris, et suscipiendum mysterium uiuificae crucis inclinari, ac pro salute illius simul et gentis, cui praeerat, et uerbo exhortationis apud homines, et apud diuinam pietatem uerbo deprecationis ageret; tandem, ut uerisimile uidetur, didicit in spiritu, quod uel quale esset oraculum regi quondam caelitus ostensum. Nec exinde distulit, quin continuo regem ammoneret explere uotum, quod in oraculo sibi exhibito se facturum promiserat, si temporis illius erumnis exemtus ad regni fastigia perueniret.