LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 2.12.p2

lat bede stoa006 perseus lat1

Erat autem oraculum huiusmodi. Cum persequente illum Aedilfrido, qui ante eum regnauit, per diuersa occultus loca uel regna multo annorum tempore profugus uagaretur, tandem uenit ad Redualdum obsecrans, ut uitam suam a tanti persecutoris insidiis tutando seruaret; qui libenter eum excipiens, promisit se, quae petebatur, esse facturum. At postquam Aedilfrid in hac eum prouincia apparuisse, et apud regem illius familiariter cum sociis habitare cognouit, misit nuntios, qui Redualdo pecuniam multam pro nece eius offerrent; neque aliquid profecit. Misit secundo, misit tertio, et copiosiora argenti dona offerens, et bellum insuper illi, si contemneretur, indicens. Qui uel minis fractus, uel corruptus muneribus, cessit deprecanti, et siue occidere se Aeduinum, seu legatariis tradere promisit. Quod ubi fidissimus quidam amicus illius animaduertit, intrauit cubiculum, quo dormire disponebat, erat enim prima hora noctis, et euocatum foras, quid erga eum agere rex promisisset, edocuit, et insuper adiecit: Si ergo uis, hac ipsa hora educam te de hac prouincia, et ea in loca introducam, ubi numquam te uel Reduald, uel Aedilfrid inuenire ualeant. Qui ait: Gratias quidem ago beneuolentiae tuae; non tamen hoc facere possum, quod suggeris, ut pactum, quod cum tanto rege inii, ipse primus irritum faciam, cum ille mihi nil mali fecerit, nil adhuc inimicitiarum intulerit. Quin potius, si moriturus sum, ille me magis quam ignobilior quisque morti tradat. Quo enim nunc fugiam, qui per omnes Brittaniae prouincias tot annorum temporumque curriculis uagabundus hostium uitabam insidias? Abeunte igitur amico, remansit Aeduini solus foris, residensque mestus ante palatium, multis coepit cogitationum aestibus affici, quid ageret, quoue pedem uerteret, nescius.

Provenance