LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 2.12.p3

lat bede stoa006 perseus lat1

Cumque diu tacitis mentis angoribus, et caeco carperetur igni, uidit subito intempesta nocte silentio adpropinquantem sibi hominem uultus habitusque incogniti; quem uidens, ut ignotum et inopinatum, non parum expauit. At ille accedens salutauit eum, et interrogauit, quare illa hora, ceteris quiescentibus, et alto sopore pressis, solus ipse mestus in lapide peruigil sederet. At ille uicissim sciscitabatur, quid ad eum pertineret, utrum ipse intus an foris noctem transigeret. Qui respondens ait: Ne me aestimes tuae mestitiae et insomniorum, et forinsecae et solitariae sessionis causam nescire; scio enim certissime qui es, et quare meres, et quae uentura tibi in proximo mala formidas. Sed dicito mihi, quid mercedis dare uelis ei, siqui sit, qui his te meroribus absoluat, et Redualdo suadeat, ut nec ipse tibi aliquid mali faciat, nec tuis te hostibus perimendum tradat. Qui cum se omnia, quae posset, huic tali pro mercede beneficii daturum esse responderet, adiecit ille: Quod si etiam regem te futurum exstinctis hostibus in ueritate promittat, ita ut non solum omnes tuos progenitores, sed et omnes, qui ante te reges in gente Anglorum fuerant, potestate transcendas? At Aeduini constantior interrogando factus, non dubitauit promittere, quin ei, qui tanta sibi beneficia donaret, dignis ipse gratiarum actionibus responderet. Tum ille tertio: Si autem, inquit, is, qui tibi tanta taliaque dona ueraciter aduentura praedixerit, etiam consilium tibi tuae salutis ac uitae melius atque utilius, quam aliquis de tuis parentibus aut cognatis umquam audiuit, ostendere potuerit, num ei obtemperare, et monita eius salutaria suscipere consentis? Nec distulit Æduini, quin continuo polliceretur in omnibus se secuturum doctrinam illius, qui se tot ac tantis calamitatibus ereptum, ad regni apicem proueheret. Quo accepto responso, confestim is, qui loquebatur cum eo, inposuit dexteram suam capiti eius dicens: Cum hoc ergo tibi signum aduenerit, memento huius temporis ac loquellae nostrae, et ea, quae nunc promittis, adimplere ne differas. Et his dictis, ut ferunt, repente disparuit, ut intellegeret non hominem esse, qui sibi apparuisset, sed spiritum.

Provenance