LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 2.12.p4

lat bede stoa006 perseus lat1

Et cum regius iuuenis solus adhuc ibidem sederet, gauisus quidem de conlata sibi consolatione, sed multum sollicitus, ac mente sedula cogitans, quis esset ille, uel unde ueniret, qui haec sibi loqueretur, uenit ad eum praefatus amicus illius, laetoque uultu salutans eum: Surge, inquit, intra, et sopitis ac relictis curarum anxietatibus, quieti membra simul et animum conpone, quia mutatum est cor regis, nec tibi aliquid mali facere, sed fidem potius pollicitam seruare disponit; postquam enim cogitationem suam, de qua tibi ante dixi, reginae in secreto reuelauit, reuocauit eum illa ab intentione, ammonens, quia nulla ratione conueniat tanto regi amicum suum optimum in necessitate positum auro uendere, immo fidem suam, quae omnibus ornamentis pretiosior est, amore pecuniae perdere. Quid plura? Fecit rex, ut dictum est; nec solum exulem nuntiis hostilibus non tradidit, sed etiam eum, ut in regnum perueniret, adiuuit. Nam mox redeuntibus domum nuntiis, exercitum ad debellandum Aedilfridum colligit copiosum, eumque sibi occurrentem cum exercitu multum inpari (non enim dederat illi spatium, quo totum suum congregaret atque adunaret exercitum), occidit in finibus gentis Merciorum ad orientalem plagam amnis, qui uocatur Idlæ; in quo certamine et filius Redualdi, uocabulo Rægenheri, occisus est. Ac sic Aeduini iuxta oraculum, quod acceperat, non tantum regis sibi infesti insidias uitauit, uerum etiam eidem peremto in regni gloriam successit.

Provenance