Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 2.13.p4
lat bede stoa006 perseus lat1
Adiecit autem Coifi, quia uellet ipsum Paulinum diligentius audire de Deo, quem praedicabat, uerbum facientem. Quod cum iubente rege faceret, exclamauit auditis eius sermonibus dicens: Iam olim intellexeram nihil esse, quod colebamus; quia uidelicet, quanto studiosius in eo cultu ueritatem quaerebam, tanto minus inueniebam. Nunc autem aperte profiteor, quia in hac praedicatione ueritas claret illa, quae nobis uitae, salutis, et beatitudinis aeternae dona ualet tribuere. Unde suggero, rex, ut templa et altaria, quae sine fructu utilitatis sacrauimus, ocius anathemati et igni contradamus. Quid plura? praebuit palam adsensum euangelizanti beato Paulino rex, et, abrenuntiata idolatria, fidem se Christi suscipere confessus est. Cumque a praefato pontifice sacrorum suorum quaereret, quis aras et fana idolorum cum septis, quibus erant circumdata. primus profanare deberet; ille respondit: Ego. Quis enim ea, quae per stultitiam colui, nunc ad exemplum omnium aptius quam ipse per sapientiam mihi a Deo uero donatam destruam? Statimque, abiecta superstitione uanitatis, rogauit sibi regem arma dare et equum emissarium, quem ascendens ad idola destruenda ueniret. Non enim licuerat pontificem sacrorum uel arma ferre, uel praeter in equa equitare. Accinctus ergo gladio accepit lanceam in manu, et ascendens emissarium regis, pergebat ad idola. Quod aspiciens uulgus, aestimabat eum insanire. Nec distulit ille, mox ut adpropiabat ad fanum, profanare illud, iniecta in eo lancea, quam tenebat; multumque gauisus de agnitione ueri Dei cultus, iussit sociis destruere ac succendere fanum cum omnibus septis suis. Ostenditur autem locus ille quondam idolorum non longe ab Eburaco ad orientem, ultra amnem Doruuentionem, et uocatur hodie Godmunddingaham, ubi pontifex ipse, inspirante Deo uero, polluit ac destruxit eas, quas ipse sacrauerat, aras.