Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 2.14.p1
lat bede stoa006 perseus lat1
IGITUR accepit rex Aeduini cum cunctis gentis suae nobilibus ac plebe perplurima fidem et lauacrum sanctae regenerationis anno regni sui XI, qui est annus dominicae incarnationis DCXXVII, ab aduentu uero Anglorum in Brittaniam annus circiter CLXXXmus. Baptizatus est autem Eburaci die sancto paschae pridie Iduum Aprilium in ecclesia Petri apostoli, quam ibidem ipse de ligno, cum cathecizaretur, atque ad percipiendum baptisma inbueretur, citato opere construxit. In qua etiam ciuitate ipsi doctori atque antistiti suo Paulino sedem episcopatus donauit. Mox autem ut baptisma consecutus est, curauit, docente eodem Paulino, maiorem ipso in loco et augustiorem de lapide fabricare basilicam, in cuius medio ipsum, quod prius fecerat, oratorium includeretur. Praeparatis ergo fundamentis in gyro prioris oratorii per quadrum coepit aedificare basilicam. Sed priusquam altitudo parietis esset consummata, rex ipse impia nece occisus, opus idem successori suo Osualdo perficiendum reliquit. Paulinus autem ex eo tempore sex annis continuis, id est ad finem usque imperii regis illius, uerbum Dei, adnuente ac fauente ipso, in ea prouincia praedicabat; credebantque et baptizabantur quotquot erant praeordinati ad uitam aeternam, in quibus erant Osfrid et Eadfrid filii regis Aeduini, qui ambo ei exuli nati sunt de Quoenburga filia Cearli regis Merciorum.