Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 2.16.p2
lat bede stoa006 perseus lat1
De huius fide prouinciae narrauit mihi presbyter et abbas quidam uir ueracissimus de monasterio Peartaneu, uocabulo Deda, retulisse sibi quendam seniorem, baptizatum se fuisse die media a Paulino episcopo, praesente rege Æduino, et multam populi turbam in fluuio Treenta, iuxta ciuitatem, quae lingua Anglorum Tiouulfingacæstir uocatur; qui etiam effigiem eiusdem Paulini referre esset solitus, quod esset uir longae staturae, paululum incuruus, nigro capillo, facie macilenta, naso adunco pertenui, uenerabilis simul et terribilis aspectu. Habuit autem secum in ministerio et Iacobum diaconum, uirum utique industrium ac nobilem in Christo et in ecclesia, qui ad nostra usque tempora permansit.