Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 2.18.p1
lat bede stoa006 perseus lat1
HAEC inter Iustus archiepiscopus ad caelestia regna subleuatus quarto Iduum Nouembrium die, et Honorius pro illo est in praesulatum electus; qui ordinandus uenit ad Paulinum, et occurrente sibi illo in Lindocolino, quintus ab Augustino Doruuernensis ecclesiae consecratus est antistes. Cui etiam praefatus papa Honorius misit pallium et litteras, in quibus decernit hoc ipsum, quod in epistula ad Aeduinum regem missa decreuerat; scilicet ut cum Doruuernensis uel Eburacensis antistes de hac uita transierit, is, qui superest, consors eiusdem gradus habeat potestatem alterum ordinandi in loco eius, qui transierat, sacerdotem; ne sit necesse ad Romanam usque ciuitatem per tam prolixa terrarum et maris spatia pro ordinando archiepiscopo sempor fatigari. Quarum etiam textum litterarum in nostra hac historia ponere commodum duximus.