LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 2.18.p3

lat bede stoa006 perseus lat1

Inter plurima, quae Redemtoris nostri misericordia suis famulis dignatur bonorum munera praerogare, illud etiam clementer conlata suae pietatis munificentia tribuit, quoties per fraternos affatus unianimam dilectionem quadam contemplatione alternis aspectibus repraesentat. Pro quibus maiestati eius gratias indesinenter exsoluimus, eumque uotis supplicibus exoramus, ut uestram dilectionem in praedicatione euangelii elaborantem et fructificantem, sectantemque magistri et capitis sui sancti Gregorii regulam, perpeti stabilitate confirmet, et ad augmentum ecclesiae suae potiora per uos suscitet incrementa; ut fide et opere, in timore Dei et caritate, uestra adquisitio decessorumque uestrorum, quae per domini Gregorii exordia pullulat, conualescendo amplius extendatur; ut ipsa uos dominici eloquii promissa in futuro respiciant, uosque uox ista ad aeternam festiuitatem euocet: Uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos; et iterum: Euge, serue bone et fidelis; quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium Domini tui. Et nos equidem, fratres carissimi, haec uobis pro acterna caritate exhortationis uerba praemittentes, quae rursus pro ecclesiarum uestrarum priuilegiis congruere posse conspicimus, non desistimus inpertire.

Provenance