Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 2.19.p7
lat bede stoa006 perseus lat1
Et hoc quoque cognouimus, quod uirus Pelagianae hereseos apud uos denuo reuiuescit; quod omnino hortamur, ut a uestris mentibus huiusmodi uenenatum superstitionis facinus auferatur. Nam qualiter ipsa quoque execranda heresis damnata est, latere uos non debet; quia non solum per istos CC annos abolita est, sed et cotidie a nobis perpetuo anathemate sepulta damnatur; et hortamur, ne, quorum arma conbusta sunt, apud uos eorum cineres suscitentur. Nam quis non execretur superbum eorum conamen et impium, dicentium posse sine peccato hominem existere ex propria uoluntate, et non ex gratia Dei? Et primum quidem blasphemiae stultiloquium est dicere esse hominem sine peccato; quod omnino non potest, nisi unus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, qui sine peccato est conceptus et partus. Nam ceteri homines cum peccato originali nascentes testimonium praeuaricationis Adae, etiam sine actuali peccato existentes, portare noscuntur, secundum prophetam dicentem: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis peperit me mater mea.