Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 2.2.p1
lat bede stoa006 perseus lat1
INTEREA Augustinus adiutorio usus Aedilbercti regis conuocauit ad suum colloquium episcopos siue doctores proximae Brettonum prouinciae in loco, qui usque hodie lingua Anglorum Augustinaes Ác, id est robur Augustini, in confinio Huicciorum et Occidentalium Saxonum appellatur; coepitque eis fraterna admonitione suadere, ut pace catholica secum habita communem euangelizandi gentibus pro Domino laborem susciperent. Non enim paschae diem dominicum suo tempore, sed a XIIII usque ad XX lunam obseruabant; quae computatio LXXXIIII annorum circulo continetur. Sed et alia plurima unitati ecclesiasticae contraria faciebant. Qui cum longa disputatione habita, neque precibus, neque hortamentis, neque increpationibus Augustini ac sociorum eius adsensum praebere uoluissent, sed suas potius traditiones uniuersis, quae per orbem sibi in Christo concordant, ecclesiis praeferrent, sanctus pater Augustinus hunc laboriosi ac longi certaminis finem fecit, ut diceret: Obsecremus Deum, qui habitare facit unanimes in domu Patris sui, ut ipse nobis insinuare caelestibus signis dignetur, quae sequenda traditio, quibus sit uiis ad ingressum regni illius properandum. Adducatur aliquis eger, et per cuius preces fuerit curatus, huius fides et operatio Deo deuota atque omnibus sequenda credatur. Quod cum aduersarii, inuiti licet, concederent, adlatus est quidam de genere Anglorum, oculorum luce priuatus; qui cum oblatus Brettonum sacerdotibus nil curationis uel sanationis horum ministerio perciperet, tandem Augustinus, iusta necessitate conpulsus, flectit genua sua ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, deprecans, ut uisum caeco, quem amiserat, restitueret, et per inluminationem unius hominis corporalem, in plurimorum corde fidelium spiritalis gratiam lucis accenderet. Nec mora, inluminatur caecus, ac uerus summae lucis praeco ab omnibus praedicatur Augustinus. Tum Brettones confitentur quidem intellexisse se ueram esse uiam iustitiae, quam praedicaret Augustinus; sed non se posse absque suorum consensu ac licentia priscis abdicare moribus. Unde postulabant, ut secundo synodus pluribus aduenientibus fieret.