LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 2.2.p2

lat bede stoa006 perseus lat1

Quod cum esset statutum, uenerunt, ut perhibent, VII Brettonum episcopi et plures uiri doctissimi, maxime de nobilissimo eorum monasterio, quod uocatur lingua Anglorum Bancornaburg, cui tempore illo Dinoot abbas praefuisse narratur, qui ad praefatum ituri concilium uenerunt primo ad quendam uirum sanctum ac prudentem, qui apud eos anachoreticam ducere uitam solebat, consulentes, an ad praedicationem Augustini suas deserere traditiones deberent. Qui respondebat: Si homo Dei est, sequimini illum. Dixerunt: Et unde hoc possumus probare? At ille: Dominus, inquit, ait: Tollite iugum meum super uos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Si ergo Augustinus ille mitis est et humilis corde, credibile est, quia iugum Christi et ipse portet, et uobis portandum offerat; sin autem inmitis ac superbus est, constat, quia non est de Deo, neque nobis eius sermo curandus. Qui rursus aiebant: Et unde uel hoc dinoscere ualemus? Procurate, inquit, ut ipse prior cum suis ad locum synodi adueniat, et, si uobis adpropinquantibus adsurrexerit, scientes, quia famulus Christi est, obtemperanter illum audite; sin autem uos spreuerit, nec coram uobis adsurgere uoluerit, cum sitis numero plures, et ipse spernatur a uobis.

Provenance